HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT I: Praefatio

#Dan. I

Prophetavit etiam in Chaldaea Daniel, qui secundum Josephum et Epiphanium, de semine regio Judae fuit; secundum LXX vero de tribu Levi, qui in titulo fabulae Belis ita ponunt: Homo quidam erat sacerdos, nomine Daniel, filius Abdo, conviva regis Babylonis; natus fuit in Beteroth superiore. Et fuit adeo castus, quod a contribulibus suis spado putaretur. Librum ejus transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii cum magna difficultate. Scriptus enim erat Hebraicis litteris, sed Chaldaico sermone, nec legebatur ab Ecclesia secundum LXX, quia multum a veritate discordabat eorum editio, sed secundum Theodotionem, qui apud Hebraeos, nec Suzannae habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulam. De quo altius ordiemur, hoc praemittens, quod alii prophetarum longe ante captivitatem duarum tribuum de ea prophetarunt, ut Isaias et Osee; alii ea imminente, et dum fieret, ut Jeremias et Ezechiel; alii infra eam, ut Daniel et Habacuc; alii post eam, ut Aggaeus et Zacharias. Factum est autem, cum Nabuchodonosor duxisset in Babylonem nobiliores pueros Judaeorum et quosdam de semine regio, pulchriores inter eos et doctiores, qui stare possent in palatio regis, ut ait Josephus, castravit, quod etiam aliis gentibus quas vastaverat fecisse dignoscitur. Et tradidit eos praeposito eunuchorum, et fecit eos erudiri provincialibus litteris, pariter et Chaldaeis. Est autem Chaldaea lingua eadem, quae et Syra, propinqua Hebraeae, et jussit eis ministrari cibos de mensa sua. Fuerunt autem inter eos quatuor optimi de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias, et mutavit eis rex nomina, et dicti sunt, Baltasar, Sidrach, Misach, et Abdenago. Baltasar autem erat nomen regii generis, quod imposuit Danieli, ut dicit Epiphanius, eo quod jam cogitaret de ejus adoptione. Istis quatuor praepositus eunuchorum specialem posuit procuratorem Malasar. Hi proposuerunt non contaminari cibis gentilium. Sed cum cogeret eos Malasar edere de cibis, ne viderentur coram rege caeteris exiliores, dixerunt ad eum: Tenta nos, obsecro, diebus decem, et da nobis legumina, et aquam, et post haec contemplare vultus nostros, et reliquorum qui vescuntur cibo regio, et sicut videris, sic facias nobiscum. Porro Malasar tollebat cibaria et vinum eorum, et dabat eis legumina. Propter hoc animae eorum erant limpidae, non hebetes propter multitudinem ciborum, nec confusae pro varietate, et corpora eorum laboribus aptiora; et subito facti sunt eruditi, quia dedit eis Dominus scientiam, et disciplinam, et praecipue Danieli intelligentiam visionum et somniorum. Et exactis tribus annis statuti sunt in conspectu Nabuchodonosor, et de omnibus, quae sciscitatus est rex ab eis, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos, qui erant in regno ejus. Et fuit Daniel in honore in Chaldaea, etiam usque ad Darium et Cyrum. Hic terminatur prima Danielis pericopa. Sequuntur autem novem vel decem, quae visiones Danielis dicuntur, eo quod in eis, vel ipse aliquid viderit, vel visum ab alio explanavit,